monumenta.ch > Plinius > sectio 198

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 198
{LXXVI} iunipero eadem virtus quae cedro. vasta haec in Hispania maximeque Vaccaeis. medulla eius ubicumque solidior etiam quam cedris. publicum omnium vitium vocant spiras, ubi convolvere se venae atque nodi. inveniuntur in quibusdam, sicut in marmore, centra, id est duritia clavo similis, inimica serris. et quaedam forte accidunt, ut lapide comprehenso aut recepto in corpus aut alterius arboris ramo.